24 Settembre, 2017
A- A A+

PISANI, Francesco - Testamento

1570 giugno 27, Roma, palazzo di San Marco

Francesco Pisani, cardinale vescovo Ostiense e decano del Collegio dei cardinali di Santa Romana Chiesa, sofferente ma sano di mente, ottenuta da Giulio III, Paolo IV e Pio IV la relativa licenza, memore altresì del passo evangelico «Estote parati quia hora non putatis, <Filius hominis venit>» (Luca 12, 20), stabilisce di fare testamento, annullando tutti i precedenti e in particolar modo quello redatto l’11 dicembre 1563. Dichiara che alla sua morte le esequie dovranno essere celebrate nel palazzo della sua residenza e il corpo successivamente sepolto a terra nella chiesa di San Marco dove vuole sia realizzato un sepolcro sopra il quale, sulla parete della tribuna grande, deve essere fatto un deposito con una spesa di mille ducati, simile a quello di recente costruito per il cardinale di Santacroce nella chiesa di Santa Croce in Gerusalemme e vuole che la suddetta chiesa di San Marco sia dotata di una cappella dotata di settanta scudi annui a favore di un sacerdote – la cui scelta in caso di impossibilità o di morte spetterà al vescovo di Padova – che dovrà celebrare giornalmente una messa pro anima sua; stabilisce in particolare che con il saldo di una quietanza depositata presso il banco dei Rucellai vengano concessi, fra gli altri, cento scudi di giuli al primo segretario Pietro Leoni al quale concede altresì sei «tapetos forzeriorum nuncupatos», a sua scelta, conservati nella propria guardaroba; che da un residuo di oltre tremila scudi vengano ripartite somme uguali per l’ospedale di San Giacomo degli Incurabili, la Società della carità, la Società del salvatore Gesù Cristo, il convento dell’Aracoeli, quello della Santissima Trinità, quello dei Cappuccini, il monastero delle Convertite, le monache di San Cosma, le fanciulle residenti nel monastero Santa Caterina e il monastero di San Lorenzo in Panisperna; lascia diecimila ducati veneziani, frutto di un censo acquistato per lui da Vincenzo da Molin, ad Alvise Mocenigo suo nipote, figlio del defunto Tommaso, e a Giulia sua figlia, ora moglie di Daniele Foscarini; tremila scudi per il matrimonio della prima figlia del suddetto Vincenzo suo nipote e nel caso tale figlia fosse già andata in sposa, alla seconda sempre per il medesimo scopo; alla Chiesa di Padova il piviale; nomina eredi universali di tutti i suoi beni raccolti ed esistenti in ogni luogo e costituiti da beni immobili e mobili, quindi vasi d’argento e d’oro, pietre, gemme, altri preziosi, panni e suppellettili, nonché diritti e azioni reali, personali e miste i signori, Alvise Mocenigo, Vincenzo dal Molin, Stefano e Girolamo Querini; esecutori testamentari il cardinale <Alvise> Corner, il cardinale <Marcantonio> da Mula e il cardinale <Avalos> d’Aragona non senza aver concesso altri legati e lasciti in favore di diversi.


Originale [A], Archivio di Stato di Roma, Collegio notai capitolini, not. Giustino Mandosio, vol. 1720, cc. 71r-72v+71bisr-v, 96r-97r.

Le sottoscrizioni sono autografe.

Trascrizione integrale, con alcune imprecisioni: G. Liberali, Il «papalismo» dei Pisani «dal Banco», Treviso, Editrice Trevigiana, 1971, pp. 122-125.


testo originale []

| c. 71r In nomine Domini amen. Per hoc publicum instrumentum cunctis pateat et sit notum quod anno | a nativitate eiusdem Domini millesimo quingentesimo septuagesimo, indictione .XIII.a, die vero | 27 mensis iunii, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Pii, divina provi|dentia pape quinti, anno quinto. In mei Camere apostolicae notarii testiumque | infrascriptorum ad hec specialiter vocatorum et rogatorum presentia, presens et personaliter constitutus | reverendissimus et illustrissimus dominus Franciscus episcopus Hostiensis, sancte Romane Ecclesie cardinalis Pisanus nuncupatus, | et revendissimorum dominorum Sancte Romane Ecclesie cardinalium Collegii decanus, sanus per gratiam | Dei mente ac intellectu, licet corpore languens, doctus verbis Redempto|ris nostri: «Estote parati quia qua hora non putatis» et reliquia; ne post | obitum suum de rebus et bonis suis aliqua dissentio oriatur ac pro | pace et quiete successorum quorum et illis certum ordinem dare volens, hac | prefatiuncula contentus, hoc suum ultimum testamentum nuncupativum, quod | de iure dicitur, sine scriptis in vim iuris comunis et capitulorum conclavis necnon facultatum sibi me a bone memorie Iulio tertio, Paulo quarto et Pio etiam | quarto, Romanis pontificibus ac prelibato sanctissimo domino nostro papa sibi concessarum | et alias omni ratione, modo, via, iure, causa et forma quibus magis me|lius et validius de iure fieri potuit et debuit, condidit et fecit in | hunc qui sequitur modum, revocans et annullans omnia alia testamenta a se | hactenus condita et signanter illud sub die .XI. decembris anni 1563 | per me suprascriptum, volens et intendens hoc esse ultimum testamentum et ulti|mam voluntatem quod si non valeat iure testamenti, valeat iure codicillorum | seu cuiuscumque alterius ultime voluntatis et post obitum suum | plene executioni mandetur. Et incipiens ab anima, ut decet, illam omnipo|tenti Deo commendavit cuius clementiam humiliter precatus est, ne remi|niscatur demerita sua, sed meritis beate Marie virginis et omnium | sanctorum quos pro intercessoribus invocavit et per ineffabilem mise|ricordiam suam illa sibi dimittere dignetur. Item declaravit et testatus | fuit se semper tenuisse eam fidem catholicam, quam sancta Romana Eccelsia tenet | et docet, et in ea residuum vite sue agere et mori velle vo|luitque et mandavit quod in obitu suo fiant sibi officia et ex|equia consueta, tamen in palatio sue residentie et non ultra, | c. 71v cum interventu illustrissimorum et reverendissimorum dominorum cardinalium et postea sepelliatur in | ecclesia Sancti Marci, olim tituli ipsius illustrissimi domini testatoris, in qua fiat unum | sepulcrum in terra et in illo corpus suum recondatur et super | hoc sepulcro in pariete tribune magne fiat unum depositum | cum sumptu mille ducatorum; ad similitudinem tumuli bone mememorie | cardinalis de Sancta Cruce ultimo facti in ecclesia Sancte Crucis in Hierusalem | de Urbe; et in eadem ecclesia Sancti Marci vult dotari unam cappellam | et eligi ac deputari suum sacerdotem qui sacerdos teneatur | quotidie celebrare missam pro anima ipsius illustrissimi domini testatoris | et ista cappella dotetur annuo redditu septuaginta scutorum | pro subventione dicti sacerdotis; ac dicta missa celebrari ne|queat per aliquem substitutum sed celebretur per ipsumet | sacerdotem deputatum, nisi in casu corporis infirmitatis sue | et isto sacerdote mortuo vel aliter a servitio dicte capelle | remoto, electio et deputatio alterius sacerdotis libere spectet | et pertineat ad episcopum Paduanum pro tempore existentem. Item voluit et mandavit quod familia ipsius illustrissimi domini testatoris alatur per tempus | et secundum morem consuetum et quod intra istud tempus ab | eius commissariis et executoribus infrascriptis distribuantur inter | familiares suos pecunie ipsius illustrissimi domini testatoris pro hoc | effectu posite penes dominum Andream Ansigucium seu in bancho | dominorum de Rucellaris, ut in apoca desuper facta, una cum suis | emolumentis iuxta dictam apocam, hoc modo videlicet: dominis secreta|riis et camereriis, intelligendo camererios solum illos esse | qui ad hoc ut essent camererii fuerunt deputati, necnon | magistro domus, scuta centum monete de Iuliis, decem pro scuto, | pro quolibet ipsorum domino Petro Leoni primo secretario ultra hec | scuta centum, sex tapetos forzeriorum nuncupatos ad eius | electionem, ex guardarobba prefati illustrissimi domini testatoris, ob grata | eius servitia et summam benevolentiam erga dominum testatorem. Item domino Nicolao cappellano suo antiquo scuta centum; domino Antonio | c. 71bisr Maria Zaccagna, agenti olim bone memorie cardinalis Padue, ob gratam | eius memoriam et quia illi egregie inservivit, nihil tamen ab eo re|lictum fuit, alia centum scuta similia ceteris cappellanis et | nobilibus scuta quinquaginta pro quolibet eorum; officialibus | scuta vigintiquinque pro quolibet ipsorum; domino Camillo de Georgiis | subcamerario ducatos quinquaginta et alteri subcamerario qui | ultimo venit ducatos vigintiquinque monete; veteris staffa|riis seu palafrenariis scuta decem pro quolibet ipsorum; quibus | et eorum cuilibet dictas pecuniarum quantitates respective legavit | et reliquit, voluitque et precepit predicti eius familiares, vel | aliquis eorum, non audeant capere rem aliquam ex illis rebus quas | solent vocari regalie, vel alias que potius rapine et expi|lationes; si quis autem contrafecerit eo ipso legato sibi ut | primo fertur facto et dicto victu privatus existat ac dictas res | restituere teneatur. Item quod omnes sui ministri teneantur reddere rationem et bonum computum de administratis. Item legavit domino Io(hanne) Baptista Iohachino domi educato centum ducatos. | Item voluit et mandavit quod maritentur et nuptui tradantur decem puelle, | honeste orte et probe vite, et adhibeatur a dominis commissariis | infrascriptis omnis diligentia ad reperiendum puellas, tales quales | ipse illustrissimus dominus testator esse vult et desiderat in qua re ipsorum | conscientias oneravit et cuilibet puellarum huiusmodi dari | voluit et precepit pro dote scuta centum monete; et huius|modi negotium quanto citius poterit expediri; et ultra istas | decem puellas voluit et precepit quod dentur tricenta scuta, prout ipse | promisisse dicit, cuidam puella de Ioachinis pro suo maritagio: | videlicet prime, si prima nupserit; si vero non nupserit, secunde que nupserit et sic deinceps illi solum que primo nupserit. Item voluit et iussit dari hospitali Sancti Iacobi Incurabilium | c. 71bisv venerabili Societatis charitatis et Societatis salvatoris | nostri Iesu Christi, necnon conventui et fratribus monasterii | Sancte Marie Araceli, conventui et fratribus monasterii Sanctissime Tri|nitatis, conventui et fratribus de Capuccinis nuncupat(is), mona|sterio et monialium Convertitarum nuncupat(arum), monasterio | et monialibus Sancti Cosmati, puellis existentibus in mona|sterio Sancte Catherine, monasterio et monialibus | Sancti Laurentii in Palisperna de Urbe residuam | quantitatem, usque ad tria millia scuta, computata | illa pecuniarum quantitate quam dictis piis locis dedit | post dictum suum testamentum et hoc residuum dividi equis | portionibus inter dicta pia loca. Item legavit et reliquit | magnifico domino Aloysio Mozanico suo nepoti, filio quondam domini Thome, | et domine Iulie filie ipsius testatoris ad presens uxoris domini Danielis Fo|scarini, ducatos decem mille dicte monete Venetiarum | qui capiantur de pecuniis quibus magnificus dominus Vincentius da Molin | emit nomine ipsius illustrissimi domini testatoris a diversis personis, | census ad rationem sex pro centinario pro summa triginta | trium millium ducatorum; et advertatur quod sunt quidam | census seu livelli empti nomine suo qui tamen sunt eiusdem | illustrissimi domini testatoris et de suis pecuniis empti, ut apparere | dicit in instrumento penes se existenti. Item legavit filie | prime et maiori natu prefati magnifici domini Vincentii da | Molin, ipsius illustrissimi domini testatoris nepotis, pro suo maritagio, | ducatos ter mille dicte monete, tam ex sua liberalita|te, quam ob grata servitia ab eo recepta per illustrissimum dominum testatorem; | et casu quo iam esset nuptui tradita et legatum istud | non habuisset, voluit tale legatum dari secunde filie | prefati domini Vincentii, similiter pro suo maritagio. Item | c. 96r legavit magnifice domine Clare et domine Laure Quirini, nep<o>tibus illustrissimi domini | testatoris que sunt in necessitate propter fortunam maris, ducatos | sex mille: videlicet cuilibet earum ter mille ducatos pro maritagio | duarum suarum filiarum maiorum natu et si maior natu iam | nupta fuerit, huiusmodi legatus transeat ad secundam | filiam eiusque sit similiter pro suo maritagio. Item legavit | filio ultimo natu magnifici domini Vincentii Morosini mille ducatos | similes; filiabus autem domini Nicolai Maliperi dixit se nihil relin|quere, tum quia sunt commode maritate, tum quia idem | Nicolaus pater earum non ut nepos, sed ut mercenarius | se gessit erga predictum illustrissimum dominum testatorem, movendo litem sibi | iniuste pro pretensis salariis, sed sibi reliquit et dimisit | totum illud quod contra debitum solvi fecit ab ipso illustrissimo domino | testatore. Item legavit et reliquit magnificis dominabus domine Lucretie de | Pirolis, domine Paule de Cappello et domine Elisabette Mozanighe soro|ribus suis, hoc est earum cuilibet ducatos similes mille | de sua liberalitate. Item reliquit venerabili domine priorisse | monasterii Sancti Aloysii, sue sorori, ducatos similes quinqua|ginta annuatim, eius vita durante, et quod tante quantitatis | redditus annuus eidem domine priorisse assignetur in fictibus | vel livellis vel quibusvis aliis responsionibus, ne aliquam | difficultatem vel laborem habeat in illa assequendo et antea | fecit. Item legavit sore Marie Pacifice, sue nep<o>ti moniali | in eodem monasterio Sancti Aloysii, alios ducatos triginta similes | annui redditus in eiusdem monialis vita, et eodem modo quo | prefate domine priorisse ut prefertur legavit. Item legavit Ecclesie | Paduane unum indumentum sacerdotale, pioviale vulgo | nuncupatum. Item legavit et reliquit prime filie magnifice domine | Benedicte Pisane, sue neptis, ducatos similes decem mille | c. 96v qui decem mille ducati sint de illis pecuniis quibus com|paratus est census seu livellus nomine ipsius ill(ustrissimi) domini testatoris. | Item reliquit domini Iohanni Mozanigho, marito prefate domine Elisabette | ducatos duos mille, hoc tamen pacto quod teneatur reddere bo|num computum de administratis pro ipso illustrissimo domino testatore, | aliter cadat ab hoc commodo et iure. In omnibus autem suis | bonis ipsi illustrissimo domino testatori undecumque et quomodocumque | adeo collatis et ubique locorum existentibus, tam mobi|libus quam immobilibus et se moventibus, etiam vasis argenteis | aut aureis, lapillis, gemmis et quibuscumque rebus preciosis, | pan<n>is, suppellectilibus et qualitercumque nuncupatis, nullis | penitus exceptuatis seu deductis, necnon iuribus et ac|tionibus realibus, personalibus et mixtis ac aliis preven|tionibus quoquomodo nuncupatis et ipsi illustrissmi domini testatori quo|modocumque spectantibus et spectaturis, presentibus et futuris, instituit, fecit et suo ore proprio nomina|vit sibi heredes universales et equis portionibus ma|gnificos dominos Aloysium Mozanighum et Vincentium da Molin, | necnon Stefanum et Hieronimum Quirini et Iohannem | Mozanighum filium quondam domini Lazari Mozanighi, ultra lega|ta eis et eorum cuilibet ut supra facta et relicta; et quo ad | dominum Vincentium prefatum, ita tamen ut teneatur reddere bonum computum | de administratis; et si repertus fuerit esse in fraude, | cadat ab omni iure et commodo presentis testamenti. Executores autem | esse voluit illustrissimum dominum cardinalem Cornelium et illustrissimum dominum cardinalem | Emulium ac illustrissimum dominum cardinalem de Aragonia nuncupatum. Ita quod duos | ex eis, etiam absque alio premissa omnia et singula possint et | debeant executioni debite mandare.
Actum Romae, in | palatio Sancti Marci, in camera prefati illustrissimi domini testatoris, presentibus | c. 97r domino Christofaro Luciano clerico Lucano, domino Aloysio da Ponte clerico | Paduano, domino Horatio Lonchino canonico Sancti Marci Romano, | domino Angelo Ingenerio clerico Veneto, domino Vincentio Zacagno et domino Antonio | Maria etiam Zacagno ac domino Iulio Crucio canonico Romano, testibus | ad premissa vocatis, habitis atque rogatis. Sequntur dictorum | testium subscriptiones huiusmodi sub tenore, videlicet:
Ego Christofarus | Lucianus prefatus pro teste presens fui et subscripsi manu mea. Ego | Vincentius Zacagna(a) presens fui pro teste et subscripsi manu propria. | Ego Angelus Ingenerius fui presens pro teste et me subscripsi | manu propria. Ego Aloysius da Ponte fui presens et subscrip|si manu propria. Ego Horatius Lonchinus fui presens et sub|scripsi manu propria. Ego Ant(onius) Maria pro teste presens fui sub|scripsi manu propria. Ego Iulius Crucius prefatus fui | presens pro teste et subscripsi manu propria.
Ego Iustinus Mandosius Amerinus publicus Camere apostolice | notarius, quia premissis interfui eaque in notam sumpsi, hoc | instrumentum subscripsi et pubblicavi signoque meo munivi | consueto, rogatus et requisitus.


(a) Così nel testo.