1547 gennaio 17, Roma, palazzo Baldassini
Pietro Bembo, cardinale di Santa Romana Chiesa del titolo
Copia [B], Biblioteca Museo civico Correr, Codice Cicogna 3001, fasc. 13, pp. 10-11.
testo originale
[⇑]p. 10 In nomine Domini, amen. Per hoc praesens publicum instrumentum cuntis pateat evidenter et sit notum quod anno a nativitate eiusdem Domini .MDXLVII., indictione quinta, die vero decima septima ianuarii(a), pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini domini nostri Pauli divina providentia papae iii, anno .XIII. In actibus Ludovici Reideti tunc Curiae causarum Camerae apostolicae notarii et mei notarii insfrascripti antecessoris testiumque infrascriptorum ad haec specialiter vocatorum et rogatorum, praesentia personaliter constitutus illustrissimus et reverendissimus dominus Petrus titulis Sancti Clementis sanctae Romanae Ecclesiae presbiter cardinalis, Bembus vulgariter nuncupatus, sanus per Dei gratiam mente et intellectu, licet corpore languens, asserens se alias condidisse testamentum, de quo rogatus fuit dominus Didacus de Avila, archivii Romanae Curiae scriptor, in quo inter alia instituit universalem heredem dominum Torquatum filium suum legitimatum et in certos tunc expressos eventus illi substituisse dominam Helenam etiam ipsius reverendissimi filiam; et similiter asserens, condidisse certos codicillos de quibus fuit rogatus dominus Ioannes Robin notarius et certos alios, de quibus ego notarius fui rogatus, et intendens, ut similiter asseruit, nolle quod codicilli ultimo loco per me notarium ut profertur rogati habeantur confacti(b), sed dumtaxat quod remaneant in suo robore testamentum prea| p. 11 fatum et codicilli per dictum Ioannem Robin ut profertur rogati.
Idcirco ante omnia cassando et annullando dictos codicillos per me ut profertur rogatos, praeterquam executorum deputatorum et commendationes in eis appositas, testamentum vero et codicillos rogatos per Ioannem Robin, praeterquam in partibus, si quae fuerint, inferius disponendis contrarie, ut ab eis aliquo modo discrepantes et repugnantes, confirmando et approbando ulterius coram dicto meo antecessore testibusque infrascriptis codicillando et codicillare volens vigore facultatum et privilegiorum sibi a Sede apostolica concessorum ac alio omni meliori modo, via, iure, causa et forma, quibus melius, validius et efficacius de iure fieri potest et debet, dixit et disposuit: quod in aliquo casu, et ex quacumque causa contingat quod praedicti dominus Torquatus ac domina Helena nolint, aut non possint esse heredes ant si fuerint et quandocumque sine liberis legitimis et naturalibus decesserint, aut alias quomodocumque ab hereditate huiusmodi ceciderint, seu illa privati fuerint, ipsius reverendissimi domini testatoris bona universa deveniant ad magnificum dominum Hieronymum Quirinum, filium quondam domini Ismerii, nobilem venetum. Et hanc dixit et voluit idem illustrissimus et reverendissimus dominus cardinalis esse suam ultimam voluntatem, quam valere voluit et tenere iure codicillorum et si iure codicillorum non valeret, valere voluit iure donationis causa mortis, aut cuiuscumque alterius ultimae voluntatis ac aliter omni meliori modo quo valere et tenere poterit de iure. Super quibus omnibus et singulis praemissis dictus reverendissimus et illustrissimus dominus cardinalis a dicto meo antecessore unum vel plura publicum seu publica fieri petiit atque confici instrumentum et instrumenta.
Actum Romae in palatio habitationis dicti illustrissimi et reverendissimi domini cardinalis apud templum divi Augustini, praesentibus dominis Nicolao Armaneo clerico Veronensi, Flavio Gisolino clerico Amerino, Francisco Bracciolino de Pistoria, Carolo Gualterutio de Fano, Ludovico Luppero clerico Bononiense(b), Honorato Tacueto clerico Digensi, Hermeo Broatacha clerico Hernensi et Antonio Anselmo clerico Bononiensi testibus ad praemissa vocatis, atque rogatis.
Petrus Bembo approbo idem.
De praemissis omnibus dominus Ludovicus Reidetus olim publicus Curiae causarum Camerae apostolicae notarius praedecessor meus rogatus fuit.
Idem ego Gaspar Reidetus.
(a) Così nel testo, ma s’intenda iunii (b) Così nel testo.